1 Quae dicuntur?


1 Quales pinus?

 

2 Quid dicuntur fecisse?


2 Quales per undas?

 

3 Quo dicuntur nasse?

 

4 Quando naverunt?


4 Qui aliquid fecerunt?

 

5 Quid optantes?


5 A quibus avertere?

 

6 Quid ausi sunt iuvenes?


6 Quomodo decurrere?

 

7 Quid facientes?


7 Quomodo verrentes?

 

ERGO: Arbores dicuntur nasse cum Argonautae ausi sunt mare transire.

8 Quis?


8 Quibus?


8 Quae dea?

 

9 Quid eis fecit?


9 Quomodo volitat?

 

10 Quomodo currum/navem fecit?

 

ERGO: Athena Argonautis navem primam fecit.

11 Quis?


11 Quid prima fecit? rudem cursu imbuit Amphitriten

 

12 Quae?


12 Quando?


13 Quomodo torta est unda?


13 Quomodo incanuit?

 

14 Quid accidit?


14 Unde emerserunt?

 

15 Quae emerserunt vultus?


15 Quid facientes?

 

15 Quid est monstrum?

 

ERGO: illa prima navis mare navit; simul ac aequor proscidit et unda incanuit, Nereides vultus emerserunt ut monstrum admirentur.

16 Quando viderunt aliquid?

 

17 Quid viderunt oculis?

 

18 Qui viderunt?

 

18 Quales Nymphas?


18 Unde extantes?

 

ERGO: mortales homines Nymphas nudas viderunt.

19 Quid fertur tum accidisse?

 

ERGO: Peleus Thetidem adamavit, neque Thetis renuit, atque Iuppiter adnuit.

22 Quem vocat poeta?


22 Quomodo heroes describit?

 

25 Quid faciet poeta?

 

ERGO: O heroes, salvete! vos carmine compellabo.

26 Quem alium vocat?


27 Quomodo Peleum describit?

 

28 Quis est Iuppiter?

 

29 Quid interrogat poeta?


31 Quomodo Oceanum describit?

 

ERGO: O Peleu, cui Iuppiter concessit suos amores, tene Thetis tenuit? Tene Tethys Oceanusque suam neptem in matrimonium ducere concesserunt?

 

31 Quae advenerunt?

 

31 Quando advenerunt?

 

32 Quis domum frequentat?

 

32 Quomodo frequentat?

 

33 Quid oppletur?

 

33 Quomodo oppletur?

 

34 Quid faciunt homines?

 

34 Quomodo declarant?

 

ERGO: Simul atque dies nuptiarum advenit, omnes Thessali regiam domum Pelei frequentant, dona ferentes et gaudentes.

35 Quae loca deseruntur?

 

37 Quo coeunt?

 

ERGO: Omnia loca Thessaliae relinquuntur et Pharsalum conveniunt.

38 Quid in agris non accidit?

 

38 Quis rura colit?

 

38 Quorum colla mollescunt?

 

39 Quid non purgatur?

 

39 Quomodo purgari solet?

 

40 Quis glebam non convellit?

 

40 Quomodo eam convellere solet?

 

41 Quid non attenuat falx?

 

41 Quorum falx?

 

42 Quid infertur?

 

42 Quibus infertur?

 

ERGO: Nemo agros colit: non aratur neque purgatur.

43 At cuius sedes?

 

43 Ubi?

 

43 Quid recessit?

 

44 Quomodo splendent sedes?

 

ERGO: At domus Pelei splendet.

45 Quae alia splendida sunt?

 

46 Qualis domus tota?

 

46 Quomodo splendida?

 

ERGO: Tota domus ebore et auro et argento splendet.

47 Quid vero locatur?

 

47 Cui locatur?

 

48 Ubi locatur?

 

48 Quale pulvinar?

 

48 Quomodo politum?

 

49 Quomodo tectum est?

 

49 Quomodo tincta?

 

ERGO: In mediis aedibus est pulvinar sive lectus genialis veste purpurea coopertus.

50 Quomodo variata est haec vestis?

 

51 Quid indicat haec vestis?

 

51 Quomodo has virtutes indicat?

 

ERGO: vestis quae pulvinar tegit facta heroum narrat.

52 Namque quid faciens?

 

52 Unde prospectans?

 

53 Quid tuetur?

 

53 Quomodo cedentem?

 

54 Quis eum tuetur?

 

54 Quid faciens?

 

55 Necdum quid facit?

 

55 Quid nondum credit?

 

55 Quid visere?

 

56 Qua de causa?

 

56 Unde tum primum excita?

 

57 Qualem se cernat?

 

57 Ubi desertam?

 

ERGO: in veste depicta est in Dia insula Ariadna, quae Theseum discedentem et se desertam videt.

58 At quid facit immemor iuvenis?

 

59 Quid faciens?

 

59 Cui linquens?

 

ERGO: item depictus est Theseus, qui per mare fugit neque promissa meminit.

60 Quis eum prospicit?

 

60 Unde?

 

60 Quomodo?

 

61 Cui rei similis?

 

62 Quomodo affecta est?

 

63 Quid aliud?

 

63 Quid non retinens?

 

63 Ubi?

 

64 Quomodo non contecta?

 

65 Quomodo non vincta?

 

66 Quid eis omnibus accidit?

 

66 Unde?

 

67 Quid aliud?

 

67 Quae res?

 

67 Ubi?

 

ERGO: maerens Ariadna ut statua stetit, et vestes eius delapsae sunt et aqua maris eas adluit.

68 Sed quid non curat illa?

 

69 Quid faciebat?

 

69 Cur Theseum vocat poeta?

 

69 Quomodo pendebat?

 

ERGO: Ariadna de vestibus non curat sed solum de Theseo cogitat.

71 Qualis est?

 

71 Cur?

 

72 Quis est Erycina?

 

71 Quomodo eam externavit?

 

72 Quid faciens?

 

73 Quando id fecit?

 

73 Qua tempestate?

 

73 Qualis Theseus?

 

74 Unde egressus?

 

75 Quo venit?

 

75 Quae templa?

 

75 Cuius templa?

 

75 Cur iniustus dicitur?

 

ERGO: Ariadna Theseum tum adamavit, cum is primum ex Graecia in insulam Cretam venit.

76 Nam quid perhibent?

 

76 Quomodo coactam?

 

77 Quid coactam facere?

 

77 Cuius rei poenas?

 

78 Quid facere Cecropiam?

 

78 Quos solitam esse dare?

 

79 Cui eos dapem dare?

 

ERGO: Athenienses coacti sunt poenas dare quod Androgeon, Minois filius, caesus erat; iuvenes et virgines Minotauro sacrificare soliti sunt.


80 Quando?

 

80 Qualia moenia vexarentur?

 

80 Quomodo vexarentur?

 

81 Quis?

 

81 Quid?

 

81 Quid fecit?

 

81 Pro quibus?

 

82 Potius quam quid?

 

82 Quo portabantur?

 

82 Quae portabantur?

 

83 Cuius funera?

 

83 Cur 'funera nec funera' dicuntur?

 

ERGO: cum Athenienses vexarentur, Theseus se sacrificare voluit ne talia funera continuarentur.


84 Quid ita faciens?

 

84 Quibus rebus nitens?

 

85 Quo venit?

 

ERGO: itaque Theseus nave vectus ad Cretam venit.


86 Quid huic (Theseo) accidit?

 

86 Quomodo hunc conspexit?

 

87 Quae virgo regia?

 

87 Quid faciens lectulus?

 

88 Ubi eam alebat lectulus?

 

89 Quales odores?

 

89 Quae flumina?

 

90 Cuius alius similis?

 

90 Quid facit aura verna?

 

91 Quid fecit virgo?

 

92 Quid simul accidit?

 

92 Quomodo concepit flammam?

 

93 Atque quomodo exarsit?

 

ERGO: simul atque Ariadna Theseum conspexit, virgo, quae antea in interiore domo vivebat, non prius oculos declinavit quam igne amoris accensa est.


94 Quem vocat poeta?

 

94 Quis est sanctus puer?

 

94 Quid faciens puer?

 

94 Quomodo exagitans?

 

95 Quid facis, puer?

 

96 Quem aliam vocat poeta?

 

96 Quae loca regis, Venus?

 

97 Quid fecistis, Cupido Venusque?

 

97 Qualem puellam?

 

97 Quomodo incensam?

 

97 Ubi incensam?

 

98 Quid facientem puellam?

 

ERGO: poeta Cupidinem Veneremque invocat atque exclamat eos Ariadnam perturbavisse.


99 Quid illa tulit?

 

99 Ubi timores tulit?

 

ERGO: poeta exclamat Ariadnam magnopere timuisse.


100 Quid aliud fecit illa?

 

100 Quomodo expalluit?

 

100 Tanto fulgore?

 

101 Quando expalluit?

 

101 Quid cupiens?

 

101 Quale monstrum?

 

102 Quid appetebat Theseus?

 

ERGO: poeta exclamat Ariadnam expalluisse cum Theseus contra Minotaurum contenderet.


103 Quid tamen fecit Ariadna?

 

103 Quid promittens?

 

103 Cui promittens?

 

103 Quomodo promittens?

 

104 Quid succepit?

 

104 Quomodo vota succepit?

 

ERGO: Ariadna deos silentio supplicavit, munera promittens, sed frustra.


105 Velut quid facientem?

 

105 Ubi quatientem brachia?

 

106 Velut quam arborem?

 

106 Qualem pinum?

 

107 Velut quid?

 

107 Quid faciens?

 

108 Quid facit turbo?

 

108 Quid eruit?

 

108 Quid illi arbori accidit?

 

108 Quomodo exturbata?

 

108 Ubi et quomodo cadit?

 

109 Quid faciens?

 

109 Quid frangens?

 

109 Ubi frangens?

 

110 Quid sic fecit Theseus?

 

110 Saevum quid?

 

110 Quo facto?

 

111 Quid facientem (Minotaurum)?

 

111 Quid iactantem?

 

111 Quomodo et ubi iactantem?

 

ERGO: Theseus Minotaurum prostravit sicut turbo arborem.


112 Quid inde fecit?

 

112 Quis sospes?

 

112 Quomodo pedem reflexit?

 

113 Quid faciens?

 

113 Quid regens?

 

113 Quomodo regens?

 

114 Quem ad finem regens?

 

114 Unde egredientem?

 

114 Quem egredientem?

 

114 Ne quid fieret?

 

115 Qualis error?

 

ERGO: Theseus revertit, filum sequens ne labyrinthus eum frustraretur.

116 Sed quid vult scire poeta?

 

116 Unde digressus?

 

117 Quid commemorat?

 

117 Ut quis?

 

117 Quid faciens?

 

117 Quid linquens?

 

119 Quid faciebat mater?

 

119 Qualis mater?

 

119 In quali gnata?

 

120 Quibus amorem praeoptaverit filia?

 

120 Qualem amorem?

 

121 Quomodo vecta est filia?

 

121 Quo vecta est?

 

122 Quid ei accidit?

 

122 Quomodo devinctam?

 

123 Quomodo eam liquerit coniunx?

 

ERGO: poeta se rogat cur narret plura de discessu Ariadnae a parentibus, de adventu in insulam Diam, de discessu Thesei dum Ariadna dormiebat.

124 Quid perhibent?

 

124 Qualem illam?

 

125 Quid fudisse?

 

125 Unde fudisse?

 

126 Quid aliud perhibent illam facere?

 

126 Quales montes?

 

127 Quem ad finem?

 

127 Quid protenderet?

 

127 Quo aciem protenderet?

 

128 Quid tum perhibent illam facere?

 

128 Quo procurrere?

 

128 Cuius undas?

 

129 Quid facientem?

 

129 Quid tollentem?

 

129 Cuius tegmina?

 

130 Quid ultimum perhibent illam fecisse?

 

130 Qualem dixisse?

 

130 Quid dixisse?

 

130 Quomodo dixisse?

 

130 Cur 'extremis'?

 

131 Quid facientem?

 

131 Quid cientem?

 

131 Unde cientem?

 

ERGO: Ariadna dicitur furens vociferavisse, montes conscendere ut super aequora spectaret, vestem tollere et in mare currere, et haec dixisse singultans.

132 Quem vocat Ariadna?

 

132 Quid fecisti?

 

132 Quem liquisti?

 

132 Unde avectam?

 

133 Unde liquisti?

 

134 Quid faciens?

 

134 Quo facto?

 

134 Quorum numine?

 

135 Qualis es?

 

135 Quid facis?

 

135 Quas res portas?

 

135 Quo ea portas?

 

136 Quid potuit nulla res?

 

136 Cuius consilium?

 

137 Nonne clemens fuisti?

 

138 Quem ad finem?

 

138 Quale pectus?

 

138 Quid vellet pectus?

 

ERGO: Ariadna Theseum rogat num se sic reliquerit, num periurus sit num tam crudelis sit, num nulla clementia aut misericordia ei sit.

139 At quid non dedisti?

 

139 Quomodo?

 

140 Cui?

 

140 Quid iubebas?

 

140 Cui?

 

141 Sed quid?

 

142 Quid eis promissis accidit?

 

142 Quid ea discerpit?

 

142 Qualia igitur sunt?

 

ERGO: Ariadna dicit Theseum non haec promisisse sed conubium, promissa quae nunc discerpta ventis et irrita sint.

143 Quid nunc iam non vult Ariadna?

 

143 Quis credere debet?

 

143 Cui credere?

 

144 Quid aliud?

 

144 Quid sperare non debet?

 

144 Cuius sermones?

 

145 Dum quid eis accidit?

 

145 Quid cupiens animus?

 

145 Quid praegestit animus?

 

146 Quid faciunt?

 

147 Sed quando?

 

147 Quae libido satiata est?

 

148 Quid tum accidit?

 

ERGO: Ariadna dicit omnes viros similes Thesei esse: nulla femina viro credere debet, quia quidvis dicere cupientes possunt, quod postea non meminerunt.

149 Quid ego certe feci?

 

149 Quid facientem?

 

149 Ubi versantem?

 

150 Quid decrevi?

 

151 Potius quam quid?

 

151 Quali tibi?

 

151 Quando?

 

ERGO: Ariadna dicit se Theseum eripuisse et fratrem amittere decrevisse potius quam Theseo, qui postea fallax inventus est, deesse.

152 Quid pro his rebus mihi accidet?

 

152 Cui dabor?

 

152 Quem ad finem dabor?

 

153 Quid non accidet?

 

153 Quo non facto?

 

ERGO: Ariadna dicit se pro beneficiis suis hic perituram esse et animalibus feris praedam futuram esse quia tumulum non habebit.

154 Quid volo scire?

 

154 Ubi genuit?

 

155 Quod aliud volo scire?

 

155 Quem exspuit mare?

 

155 Unde exspuit?

 

156 Quae aliae (te genuerunt)?

 

157 Quid facis?

 

157 Quid reddis?

 

157 Pro quo reddis?

 

ERGO: Ariadna dicit Theseum, qui talia facere audet, ex aliqua bestia aut mare aut monstro genitum esse.

158 Qua condicione?

 

159 Cur tibi non cordi fuerant?

 

159 Quid horrebas?

 

159 Cuius praecepta?

 

160 Quid tamen potuisti?

 

160 Quo me ducere potuisti?

 

161 Quem ad finem?

 

161 Quomodo famularer?

 

162 Quid faciens?

 

162 Quid permulcens?

 

162 Quomodo permulcens?

 

163 Quid aliud faciens?

 

163 Quid consternens?

 

163 Quomodo consternens?

 

ERGO: Ariadna dicit Theseum se servam domum ducere potuisse, si eam uxorem noluisset.