CATULLUS 64
PELIACO
quondam prognatae
vertice pinus
dicuntur liquidas
Neptuni
nasse
per undas
Phasidos
ad fluctus
et fines Aeetaeos,
cum lecti iuvenes, Argivae
robora
pubis,
auratam
optantes Colchis
avertere pellem
5
ausi sunt vada
salsa
cita
decurrere
puppi,
caerula
verrentes
abiegnis
aequora
palmis.
diva
quibus
retinens in summis urbibus arces
ipsa levi fecit volitantem
flamine
currum,
pinea
coniungens
inflexae
texta carinae.
10
illa rudem
cursu prima imbuit
Amphitriten;
quae
simul ac rostro
ventosum
proscidit
aequor
tortaque
remigio
spumis
incanuit
unda,
emersere
freti
candenti
e gurgite
vultus
aequoreae
monstrum
Nereides
admirantes.
15
illa, atque alia, viderunt luce marinas
mortales oculis nudato
corpore Nymphas
nutricum
tenus
exstantes
e gurgite cano.
tum Thetidis
Peleus
incensus fertur amore,
tum Thetis humanos non despexit
hymenaeos,
20
tum Thetidi pater ipse iugandum
Pelea
sensit.
o nimis optato saeclorum
tempore nati
heroes,
salvete,
deum
genus! o bona matrum
progenies,
salvete iter <um, salvete, bonarum>
vos ego saepe, meo vos carmine compellabo.
25
teque adeo eximie
taedis
felicibus aucte,
Thessaliae
columen
Peleu,
cui Iuppiter ipse,
ipse suos divum
genitor
concessit amores;
tene Thetis tenuit pulcerrima
Nereine?
tene suam Tethys
concessit ducere neptem,
30
Oceanusque,
mari totum qui amplectitur
orbem?
quae simul optatae finito
tempore luces
advenere,
domum conventu
tota frequentat
Thessalia, oppletur
laetanti
regia
coetu:
dona ferunt prae
se, declarant
gaudia vultu.
deseritur Cieros,
linquunt
Pthiotica
Tempe
35
Crannonisque
domos ac moenia Larisaea,
Pharsalum
coeunt,
Pharsalia
tecta frequentant.
rura colit nemo, mollescunt
colla
iuvencis,
non humilis
curvis
purgatur
vinea
rastris,
non glebam
prono
convellit
vomere
taurus,
40
non falx
attenuat
frondatorum
arboris umbram,
squalida
desertis rubigo
infertur aratris.
ipsius at sedes, quacumque
opulenta recessit
regia, fulgenti
splendent
auro atque argento.
candet ebur
soliis,
collucent
pocula
mensae,
45
tota domus gaudet regali
splendida
gaza.
pulvinar
vero divae geniale
locatur
sedibus in mediis, Indo
quod dente
politum
tincta
tegit roseo
conchyli
purpura
fuco.
haec vestis priscis
hominum variata
figuris
50
heroum mira virtutes indicat arte.
namque fluentisono
prospectans
litore Diae,
Thesea
cedentem celeri cum classe tuetur
indomitos
in corde
gerens Ariadna
furores,
necdum
etiam sese quae visit visere
credit, 55
utpote
fallaci quae
tum primum excita
somno
desertam in sola miseram se cernat harena.
immemor
at iuvenis fugiens pellit vada remis,
irrita
ventosae
linquens
promissa procellae.
quem procul ex alga
maestis
Minois
ocellis,
60
saxea
ut effigies
bacchantis,
prospicit,
eheu,
prospicit et magnis curarum fluctuat
undis,
non flavo
retinens subtilem
vertice
mitram,
non contecta
levi velatum
pectus amictu,
non tereti
strophio
lactentis
vincta
papillas,
65
omnia quae toto delapsa
e corpore passim
ipsius ante pedes fluctus
salis
alludebant.
sed neque tum mitrae neque tum fluitantis
amictus
illa vicem
curans toto ex te pectore, Theseu,
toto animo, tota pendebat
perdita mente. 70
misera, assiduis
quam luctibus
externavit
spinosas
Erycina
serens
in pectore curas,
illa tempestate, ferox
quo ex tempore Theseus
egressus curvis e litoribus Piraei
attigit iniusti
regis Gortynia
templa. 75
nam perhibent
olim
crudeli peste
coactam
Androgeoneae
poenas exsolvere
caedis
electos
iuvenes simul et decus innuptarum
Cecropiam
solitam esse dapem
dare Minotauro.
quis
angusta
malis cum moenia vexarentur,
80
ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
proicere
optavit potius quam talia Cretam
funera Cecropiae nec funera portarentur.
atque ita nave levi nitens
ac lenibus auris
magnanimum
ad Minoa
venit sedesque superbas. 85
hunc simul ac cupido
conspexit lumine virgo
regia, quam suavis
exspirans
castus
odores
lectulus
in molli complexu
matris alebat,
quales Eurotae
praecingunt
flumina myrtus
aurave distinctos
educit verna
colores, 90
non prius ex illo flagrantia
declinavit
lumina, quam cuncto concepit
corpore flammam
funditus
atque imis
exarsit
tota medullis.
heu misere exagitans
immiti
corde furores
sancte
puer, curis hominum qui gaudia misces, 95
quaeque regis Golgos
quaeque Idalium
frondosum,
qualibus incensam iactastis
mente puellam
fluctibus, in flavo
saepe hospite suspirantem!
quantos illa tulit languenti
corde timores!
quanto saepe magis fulgore
expalluit
auri, 100
cum saevum cupiens contra contendere monstrum
aut mortem appeteret
Theseus aut praemia laudis!
non ingrata
tamen frustra munuscula
divis
promittens tacito
succepit
vota
labello.
nam velut in summo quatientem
brachia
Tauro
105
quercum
aut conigeram
sudanti
cortice
pinum
indomitus
turbo
contorquens
flamine robur,
eruit
(illa procul radicitus
exturbata
prona
cadit, late quaevis cumque obvia frangens,)
sic domito
saevum prostravit
corpore Theseus 110
nequiquam
vanis
iactantem cornua ventis.
inde pedem sospes
multa cum laude reflexit
errabunda
regens tenui vestigia filo,
ne labyrintheis
e flexibus
egredientem
tecti frustraretur
inobservabilis
error.
115
sed quid ego a primo digressus carmine plura
commemorem,
ut
linquens genitoris
filia vultum,
ut consanguineae
complexum, ut denique matris,
quae misera in gnata
deperdita
laeta
omnibus his Thesei dulcem praeoptarit
amorem: 120
aut ut vecta rati
spumosa
ad litora Diae
<venerit> aut ut eam devinctam lumina somno
liquerit immemori discedens
pectore coniunx?
saepe illam perhibent ardenti corde furentem
clarisonas
imo fudisse e pectore voces, 125
ac tum praeruptos tristem conscendere
montes,
unde aciem <in> pelagi
vastos protenderet
aestus,
tum tremuli
salis adversas procurrere
in undas
mollia nudatae tollentem tegmina
surae,
atque haec extremis maestam dixisse querellis,
130
frigidulos
udo
singultus ore cientem:
'sicine
me patriis
avectam,
perfide, ab aris
perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
sicine discedens neglecto numine divum,
immemor a! devota
domum periuria
portas? 135
nullane res potuit crudelis flectere mentis
consilium? tibi nulla fuit clementia
praesto,
immite ut nostri vellet miserescere
pectus?
at non haec quondam blanda promissa dedisti
voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
140
sed conubia
laeta, sed optatos hymenaeos,
quae cuncta aerii
discerpunt irrita venti.
nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
nulla viri speret sermones esse fideles;
quis
dum aliquid cupiens animus praegestit
apisci,
145
nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
sed simul ac cupidae mentis satiata
libido
est,
dicta nihil metuere, nihil periuria curant.
certe ego te in medio versantem turbine leti
eripui, et potius germanum
amittere crevi,
150
quam tibi fallaci supremo
in tempore dessem.
pro quo dilaceranda
feris dabor alitibusque
praeda, neque iniacta
tumulabor
mortua terra.
quaenam
te genuit
sola sub rupe
leaena,
quod mare conceptum spumantibus
exspuit
undis, 155
quae Syrtis,
quae Scylla
rapax,
quae vasta Carybdis,
talia qui reddis pro dulci praemia vita?
si tibi non cordi
fuerant conubia nostra,
saeva quod horrebas
prisci praecepta parentis,
attamen
in vestras potuisti ducere sedes, 160
quae tibi iucundo
famularer
serva labore,
candida permulcens
liquidis vestigia
lymphis,
purpureave
tuum consternens
veste cubile.
sed quid ego ignaris nequiquam conquerar auris,
externata malo, quae nullis sensibus auctae 165
nec missas audire queunt nec reddere voces?
ille autem prope iam mediis versatur in undis,
nec quisquam apparet vacua mortalis in alga.
sic nimis insultans extremo tempore saeva
fors etiam nostris invidit questibus auris. 170
Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
indomito nec dira ferens stipendia tauro
perfidus in Cretam religasset navita funem,
nec malus hic celans dulci crudelia forma 175
consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
Idaeosne petam montes? at gurgite lato
discernens ponti truculentum dividit aequor.
an patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui 180
respersum iuvenem fraterna caede secuta?
coniugis an fido consoler memet amore?
quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
praeterea nullo colitur sola insula tecto,
nec patet egressus pelagi cingentibus undis. 185
nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
non tamen ante mihi languescent lumina morte,
nec prius a fesso secedent corpore sensus,
quam iustam a divis exposcam prodita multam 190
caelestumque fidem postrema comprecer hora.
quare facta virum multantes vindice poena
Eumenides, quibus anguino redimita capillo
frons exspirantis praeportat pectoris iras,
huc huc adventate, meas audite querellas, 195
quas ego, vae misera, extremis proferre medullis
cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
sed quali solam Theseus me mente reliquit, 200
tali mente, deae, funestet seque suosque.'